Latin
48.1 to 48.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 48.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ludovicus Cadomustus Sinegense, Andreas Cor salius Mombazense, Edoradus Barbosa, Aethiopicum, Thomas Lopius Ca taiense. Franciscus Alueares Tigremahonense, Sebastiauus Baro Samogiticum, Enricus Lituanicum, Erasmus Stella Borussiacum, Thevetus Americanum alijs praeponunt. Paulus Iovius Moscoviticum fusis laudibus prosequitur, sed temerè, quandoquidem in toto Moschoviae Ducatu, nec apes nec mel esse, mercatores nostri, &Sebastianus Baro, rerum ibidem visarum gestarumque sincerus scriptor, serio affirmant. Albertus Campensis in Mysiae tractu, quem Britum vocant, uti etiam in Hercinia sylua, mel examussim optimum inveniri dicit, adeo ut Cecropeo atque Attico non cedat. Aelianus in nivosa &glaciali Scythia vernaculum &laubabile mel gigni asseverat, atque venum ad Mysos (carè ubi venditur) exportari. Verum si regionis calor puritatem melli addit, &bonitatem, quomodo in Scythia &Samogithia optimum haberi possit? An quia flores ibidem nati &rorem excipientes meliores sunt, eoque ipsum meliorem reddunt &puriorem? An propter Boreales ventos eò loci frequentissimos, qui aerem purgant. An quia ut homines, sic apes illic vivunt robustiores, meliusque propterea &diligentiùs mel in ventriculis repurgant atque elaborant? quod verisimilius est; quum in tam frigida regione non viverent nisi valentulae, nec ad id aetatis (vivunt enim ibi quam diutissimè) unquam accederent. Quod verò in humidis regionibus mel exquisitum confici negat Cardanus; Hibernia illi litem intendat, atque Anglia vocet in jus; quae fatali insulis humiditati obnoxiae, mel adeo purum putumque reddunt, ut nec venenati illi quidpiam admisceatur, &diutissime maneat incorruptum. Vt taceam summam ejus albedinem, duritiem, dulcedinem, continuitatem, lentorem, gravitatem, aliaque bonitatis ejus maxima indicia. Sed πίδινα hujus modi ἐπιχειρήματα nostraeque terrae lenocinia mittamus: &Mellis, ob regionem in qua legitur infamiam explicemus. Per insignem amaritudi nem pessimè audivit Colchicum, Corsicum deinde, &nonnullis locis Hungaricum atque Sardum. Nam in Sardinia Asinthium, in Corsica Nerium, in Colchide taxus, in Hungaria omnes luxuriant. Mel item venenatum in He raclea Ponti &aegolethri floribus vere aquoso marcescentibus: tunc enim noxium virus flores concipiunt, &mel illapsum citò inficiunt.