Latin
49.5 to 49.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 49.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
est tamen ex se ipso suavissimi &fragrantissimi odoris, &spirituosae cujusdam fragrantiae (cujusmodi in aëre sublucano medio vere sentitur) non expers. Si vero malè olet, ex custodia mala computruit: si graviter, contagium contraxit è cicuta; si nares odore pungat, laetalis veneni sublatitantis, vel acrimoniae nimiae argumentum est. Si omnino non oleat, sub vappa vapulat: si thymum, tiliam, rorem marinum, buxum, absinthium, &c. in eorum naturam degeneravit. Similiter quoque de gustu statuendum, qui vel ex herbis, aetatè, locique colore ascititius &medicatus sentitur; vel naturalis: id est, magna quadam &vivida dulcedine linguam feriens &replens, adeo ut sabacre nonnullis videatur. Colorem optimi mellis quod attinet: in Tigremahonicâ &Tagodasticâ regione, lacteus praecellit, in calidioribus locis albus atque diaphanus. Maximam autem partem, fuluus &ex auro pollens princeps habetur. Secundas tenet albus translucens, cui ego non injuriâ cum Aristotele primas concederem. Quippe signum est puri mellis &ἀκοιντι, nullâ herbarum tinctura infecti.