Latin
50.1 to 50.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 50.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ab eo rutilum laudatur nisi fuerit aestivum, tunc enim collectum mel (veluti cera et butyrum) vel ob florum flavescentium copiam, vel aëris adustionem, ad intensam &quasi saturatam flavedinem, imò ad ruborem ferè accedit. Si vero Erycaeum vel Antninum rutilum videatur, quasi noxium ab omnibus jure habetur, quia intempestivum. Suspecti &infames colores dicuntur, niger, fuscus, spadiceus, &praesertim lividus, qui sive in favis sive in melle apparentes, nunc corruptionis, nunc veneni manifestarij indicia sunt. Est item tactu mel optimum; pingue lentum glutinosum, grave ἀντουτον, clarissimi terebinthini liquoris aemulum, sui ubique simile, &vel nullis vel saltem paucissimis faecibus impuratum: blandissimo calore liquefactum, &levissimo frigore quasi in lapillos concretum. Energeticae qualitates in usu mellis apparent; qui sanè multiplex videtur, sive ad medicinam sive ad culinam te vertas: Tam enim potenter nutrit, vitamque integram conservat, &longaeuam, ut Graeci Cyrnaeos μακροβίους καὶ πολυχρονιοτάτης. (Herodoti Athenaei, &Diodori Siculi testimonio) ex continuo ejus usu putarent. Sanè Pollio interrogatus, quomodo intantum aevum annos produxerat, respondisse fertur: quia intùs mulso, extrà oleo à teneris usus fuit. Praeterea flores, fructus, singulaque simplicia, atque composita item medicamenta, ejus permixtione à putredine integra servantur, qua sane facultate ita excellit, ut Babylonij etiam nobilium mortuorum cadavera eodem sepelirent, ut Herodotus in Thalia testatur. Oenopolę item quidam nebulones cum fugitiuo vino &ferè exanimi vitam reddere instituunt, mel addunt: quo adulteratum vinum, purum videtur, &palato non parum arridet, etiam critico. Putredini non subjicitur. Servantur in eo fructus, omniaque corpora quàm diutissimè. Tactum tamen à suo inimico putrescit, id est, à pane. Ideo qui mel vendunt, diligenter cavent, ne pueri transeuntes panem intingant; ita enim facilè corrumpitur, &in formicas vel similia formicis animalcula transmutatur: si Paracelso credimus, philosopho quidem in rerum naturâ naturali quadam peritiâ insigni. Mellis item admixtione placentularum pravitatem corrigit Galenus. Mel cum alijs quibusdam mixtum, &nutrit, &bonum colorem exhibet. Per se ipsum autem attenuat, magis quàm reficit: nam &urinam &aluum plus justò expurgat. Hippocr. Si etiam cucumeris semina, vel alterius Plantae in melle aliquandiu maceraveris, &postea severis, dulciores inde fructus certo proveniunt.