Latin
51.1 to 51.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 51.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Acsi assiduo ejus usu dolores arcerent, et a morbis immunes sani viverent: Mirificè auribus exulceratis auxiliatur mel per se tepidè infusum, praesertim si faetores simul adsint. Quinetiam ut in earum sibilis, sonitibus, inflammationibus, mel Atticum instilletur jubet Galenus; Mel, Butyrum &oleum rosaceum, ana tepidum, auriculae dolenti infundit Marcellus Empyricus; Idem quoque mel cum infantis stercore subactum, in visus hebetudine &albugine valde laudat. Oculorum epiphoras, tum in hominibus, tum in equis, hoc modo tollit Vigetius. Primùm infra oculum sanguinem detrahit, &eum usque ad sanitatem melle optimo inungit. Cavendum tamen (ut non malè meminit Columella) ut quotiescunque melle oculi unguntur, circumlinantur priùs pice liquida &oleo, ne à muscis. apibus &vespis infestentur. Audi etiam quae ad claritatem visus narrat &commendat Marcellus. Mel in quo apes fuerant demortuae, nitidum &purum oculis instelletur: vel capitum apum cinis cum melle, oculos claros reddit: &rursus; Mel Atticum cum primo infantis stercore &lacte nutricis commisceto, eoque hebetes ex quacunque causa oculos inungito. Sed priùs aegrum erectum ad scalam alligabis; quia tanta vis medicamenti est, ut eam aliàs patienter ferre nequeat. Cujus beneficium tam praesens, ut tertio die abstersâ omni maculâ visum acutissimum efficiat: Suffusionem oculorum curat fel vulturis cum marrubij succo, (qui duplo pondere fel superet) &mellis dupla. Gal. in Euporist. Alibi etiam, fellis testudinis marinae partem unam, mellis quadruplo immiscet, &illinit. Serenus vero istiusmodi Oxyderticon praescribit. Hyblaei mellis succi cum felle caprino, Subveniunt oculis dirâ caligine preßis. Infantibus butyrum cum melle exhibeto: nil enim utilius in dentitione &oris ulceribus. Galenus solo melle gingiuas eorum confricari jubet: ad dentium enim generationem, conservationem, nitorem, abstersionem mirè conducit. Ad dolorem item faucium, Si Arabico melli jungas agreste papaver, sanat ipsum: imo aliquando Simplicibus Lymphis confunditur aëreum mel: &egregie, teste Sereno atque Plinio, arescenti in febribus linguae, Cynanchae, uvae, cunctisque gutturis, faucium &tonsillarum vitijs medetur.