Latin
50.5 to 50.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 50.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Medicam quod attinet virtutem, calfacit, vulnera ulceraque optime detergit, attenuat, discutit quae aliqua corporis parte conierunt; ut Galenus, Avicenna, Celsus &Plinius notarunt. Alopecias &faeda capitis ulcera persanat. Plin. Ad generationem capillorum in Alopecia; vel febribus diuturnis, plurimùm valet, si per se crudum illinatur, vel cum favo nouiter extracto. Galenus. Potissimum autem oleum mellis distillatum id facit. A qua stillatitia mellis cutem egregiè mundat, urinam provocat, febrium calores extinguit, obstructiones viscerum expedit, sitim lenit: calx vero sive sal ejusdem, uti omnium corrosiuorum, minime dolorificum est, ita etiam maxime energeticum &propterea in virgae caruncula unicè a Chymicis &expertis aliquot chirurgis commendatur. Quot vero &quàm amplas virtutes Mellis, quinta illa (uti vocant) essentia contra omnium morborum vires obtinet, praeclarè ab Isaaco Belga Paracelsi antecessore scriptum est. Nae si crudum &agreste mel Democrati, Pythagorae, Pollioni, Baptistae, Pythagoreis denique &Cyrnijs salutem cum vita longa attulerit: quanto illud magis praestiterit depuratum, &in summum nutritionis gradum perductum? Epicurei verò, qui summam salutis &voluptatis rationem habebant, Ambrosiam continuo comederunt (ut Tzetzes refert) quae ex decima mellis parte constabat.