Latin
60.1 to 60.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 60.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ape vulgari ferè duplo major est, major item fure; magnitudine enim regem aequat, inimo superat. Hanc autem magnitudinem non naturae dono, sed ex vitae instituto fuci consequuntur. Nam cum apes fucis procreandis cellas destinant, minores ipsis confingunt: nec eas sparsim per alueum, sed exi timis tantum &veluti ejectitijs castris. Vermiculi item fucorum, longè apum vermiculis (ex ducum apumque prosapia oriundis) minores sunt primâ ipsa faeturâ: grandiores tandem futuri ipsis apibus, tùm quia laboribus nihil superfluitatum absumunt, tum quòd nocte dieque (ceu ad praesepe boves) sese ingurgitant melleo liquore, id quod tandem in annonae caritate atque inopiâ haud impunè ferunt. Colore splendente nigricant magis quam apes, μεγίθει μὲν μέγισος πάντων, ἄκεντρος δὲ καὶ νωθρος. Arist. lib. 5. Cap. 22. Inter apes nascuntur °unt, cumque foras se conferunt fuci, fusim in sublimi, quasi cum impetu feruntur; atque ita ad tempus sese exercentes, ad aluearia propria revertuntur, &melle avidè vescuntur: Cur autem fuci magnitudine ducibus, &apes item aculeo cum ijs comparantur, Aristotelis rationem audiamus: Nonnihil (inquit) discriminis adesse voluit natura, nisi semper idem genus ex quovis nasci oportret, quod impossibile est: ita enim genus totum aut duces aut fuci essent. Apes itaque viribus &pariendi facultate similes sunt ducibus, fuci verò duntaxat magnitudine: quibus si aculeum dederis, duces utique feceris. Lib. 3. De gener. anim. Cap. 10. A graecis κθερ item dicuntur, quòd aculeum non exerant. Vnde Hesiod. ὅσον ἄἔργος, ζαὶ κεφήνεσσι κοθέροις ἄκαλος ἐμμῶν: aculeum sane aut non habent, aut non ad vindictam eo utuntur. Plinius eos aculeis plane destitui scribit, &tanquam apes imperfectas appellat; ido Virgilius eos ignavum pecus vocavit. Suidas, κοθέρες vocat πρὸς τὸ κεύθοιν τὴν ἑαυτων ὑραν. Columella eos genus amplioris incrementi appellat; simillimum apum, atque inter gregalia animalcula non male collocat.