Latin
60.5 to 60.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 60.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vapulant saepissimè in repub: apum, non solùm desidiae, gulae, rapacitatis nomine; sed quia ex aculei defectu eviratos sese demonstrant. Plinius lib. 11. Cap. 17. eorum naturam ita exprimit. Fuci sunt sine aculeo imperfectae apes, novissimeque a fessis &iam emeritis inchoatae; serotinus faetus, &quasi servitia verarum apum. Sicut igitur emeriti senes ex provectioris aetatis faeminis imbecillos, steriles &saepe eunuchorum aemulos liberos progignunt: ita etiam haud mirium videatur, languidum impotensque hoc genus ab exhaustis sive senio sive labore apibus produci, quod neque ad suae speciei propagationem, nec ad operas communes aptum sit. Quamobrem imperant ijs, primosque in opera expellunt, &tardantes sine elementiâ puniunt. Nam mense Iunio, quo vel tres (e junioribus praesertim) apes unum fucum foras extrahunt, alis verberant, aculeis pungunt, renitentem de scamno ejiciunt in terram, atque postea vitae dolorisque saturum occidunt; id quod non sine maxima admiratione &voluptate saepè conspeximus. Aliquando fuci ante fores quasi exules manent, nec audent intrare. Tres autem potissimùm ob causas fueos apes exterminant: vel quando supra modum fuci multiplicantur, vel quando non satis loci operarijs relinquitur, vel si mellis inopia opprimantur. Atque ut adversus fucos mortali usque odio conflagrant, ita homines non laedunt fucos nudis manibus tollentes ac projicientes, imò ne in pugna quidem. Fuci seorsim gignuntur, si dux vivit (uti quidam affirmant: Sed si rex obijt, in apum cellulis oriri ex ipsis apibus asserunt, &hos esse animosiores, qua de causa κενφυτοῦ dicuntur θυμέ, quum corpus tamen obtineant expers aculei. Sic Aelianus, lib. 1. De animal. Histo. Cap. X.