Latin
69.1 to 69.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 69.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pseudospheca Vespae item species videtur sine aculeo: caput illi fuscum, duo illi in fronte brevia &gracilia cornicula, oculi magni, nigri, prominentes, os oblongum bifurcum, pectus crassum, ac prominens, quibus tres utrinque pedes affixi; scapulae, densae, gibbosae; corpus procerum, gracile, articulatum, alae fuscae duae, pedes hirsuti, &colorem alarum assecuti. Sunt &vespae laertae dictae, quia mortiferam plagam, ut formicae laertae infligunt. Parnopes, Vespae genus, quae uvas comedunt: noctuarum (ut Aristophanes memorat in avibus,) stridularumque praeda. Aelianus. Tam ferarum quam placidiorum Vesparum aliae carent aculeo, (vel potiùs eo non utuntur) aliae habent: minores imbecillioresque sunt quae carent, neque se vindicant repugnantve. Contrà quae aculeos habent, majores, robustae, atque pugnaces. Has nonnulli mares appellant: faeminas vero eas, quae carent. Pleraeque ex ijs quae aculeum gerunt, amittere eum putantur hyeme instante. Sed nobis hactenus id videre non contigit, inquit Philosophus. Si Vespam ex pedibus ceperis, bombilareque siveris, advolant quae aculeo carent, quod non faciunt quae aculeatae sunt. Itaque argumento hoc utuntur quidam, ut alterae mares sint, alterae faeminae. Ferarum &mitiorum nonnullae coire visae sunt, muscarum modo. Item (ratione sexus) utrunque Vesparum genus, in Matrices sive duces dividitur, atque in operarias: illae majores mitioresque, hae minores atque morosiores. Aetas operariorum, sive masculorum, annum non complet; sed omnes hyeme invalescente moriuntur: quod eâ re constat, quia prima hyeme stupescunt, brumâ autem nullae appareant. Duces verò qui Matrices vocantur, totâ hyeme sub terrâ latitantes visuntur. Plerique. n. quùm per hyemem ararent aut foderent, Matrices viderunt; Operarias, nemo. Est autem Matrix latior, ponderosior, crassior, &major quam Vespa mas, volatuque haud plurimum valet. Prae pondere. n. corporis sui volare longiùs nequit: quo fit, ut semper in Vesparijs sedeant, ex materia glutinosa quadam per operarias allata, effingentes favos, &cellario munere fungentes. Senectutem in hoc genere longam nemo vidit, nam longissimae vitae Matrices bimatum non superant. Vespae autem operariae, id est, mares, una cum Autumno finiunt aetatem. Imo utrum Matrices, sive duces anni superioris, novellis jam procreatis ducibus intereant una cum Vespis novellis; idque simili modo semper eveniat, an amplius etiam temporis possint vivere, multi dubium relinquunt.