Latin
69.5 to 69.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 69.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ferae autem &ἀγριοι, ἡμερωτέρειs vivaciores habentur: hae siquidem juxta vias semper &semitas nidificantes (unde ἐνόδοι dictae Homero) varijs exponuntur injurijs, &vitae brevitati majori subjiciuntur. Vitae. a. pusillae brevitas, vera ejusdem tenacitate compensatur. Nam si aluos ipsarum à capite, atque hoc à pectore, sejunxeris, diu tamen postea semper erunt, aculeoque exerto tangentem non levius ferient, quàm si adhuc individuae totaeque in vivis essent. Guillerinus libro de conchis, eas quotannis senectutem exuere audacter scribit; quae tum sane (nisi vigilans, quod voluit somniavit) aliquando iu Vespetis reperiretur. Apollonio ὁμοβοροι, Aristoteli μηλοβοροι dicuntur: quamvis non solùm crudis carnibus, malisve maturis vescuntur; Sed etiam pyris, prunis, uvis, floribus fructibusque varijs, nec non ulmorum succo, saccharo, etiam melle, &ferè quicquid sertim gente serpentum carnem exedunt, quo alimento mortiferos ictus faciunt. Muscas item venantur grandiores, apibusque innocuis, &de Repub. humana, optime meritis non parcunt. Pro loci natura varia illis corporis ani. Locus. mique forma contingit: nam triviales commercio hominum atque animalium assuefactae, mitiores videntur; eremitae atque solitariae, asperiores, imo illas ἐλοὰς vocat Nicander, id est, perniciosas.