Latin
7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Aspicies phalangiorum os armantes cuspides, quarum vulnuscula subit virus insolens, corporis centrum intrans, medullis imis mordicùs infixum, cum atrocis ferae vita in subiecto quod ipsum susceperit perdurans, certis horis periodicè saeviens, Phantasiam perturbans, quae obiectis animali concoloribus lenitur, sed furere non desinit, donec musica provocatis choreis sudores largos cieat, &paroxysmum sol vat, postero die eadem hora recursurum. Lampyridum intestinum ignem caudae affixum, &Cocuiae, noctilucae Indicae funalia, Cimmerias tenebras vincentia spectabis. Atque adeo (si conspicilia ex Crystallo ρακοειδὴ (quantumvis linceis oculis in perscrutandis atomis necessaria) sumas, miraberis Cataphractorum pulicum obscurè rubentem habitum, cum dorso setis rigente, &cruribus hispidis, &inter duas antennas prominentem tubum carnificem, amaram puellarum luem, humanae quieti in somnis praesertim inimicissimam. Pediculorum oculos prominentes cernes, &cornua, crenatum corporis ambitum, totam substantiam dia phanam, per quam cordis &sanguinis tanquam in Euripo indesinenter fluctuantis motum. Patebunt tibi petulantium pediculorum cancriformium plana corpuscula, cum harpagonibus quibus, cutim humanam perpetuò inter pilos ore lancinantes, adhaerent tenacius quam Lepades affixae scopulis. Imò ipsi Acari prae exiguitate indivisibiles, ex cuniculis prope aquae lacum quos foderunt in cute, acu extracti, &ungui impositi, caput rubrum, &pedes quibus gradiuntur, ad solem prodent. Quod si à partium ἀδοψία animum ad Insectorum generationem &ortum revoces, &varias quas subeunt transmutationes expendas, ut vermium in muscas, Erucarum (quarum singulae species à singulorum vegetabilium corruptione trahunt originem) in Chrysalidas, aureis velut bracteis superstratis rutilas, &papiliones, quorum ova faetus vermiformes denuo producunt, per circulum successivè agente, &constanter motu perpetuo in se recurrente naturâ, ingredieris proculdubio amplissi num Philosophandi campum, circa uni versalis spiritus tria regna (vegetabile, animale, minerale) aequaliter pererrantis, replentis, regentis, atque in Entia ad singula pertinentia, pro dispositione materiae varias formas introducentis, potentiam &ectivitatem: Nec non speculationem tuam exercebit corporum omnium sublunarium inter sese commercium, quae licet persaepe adversis frontibus inter sese pugnare videantur, In uno tamen conveniunt, &ab invicem aliquid omnia &singula mutuantur.