Latin
8
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 8
Unproofread scanNot analysed yet
Imo si transmutantur &animalia &plantae, cur idem metallis denegatum? Id quod arte se praestare posse permulti naturae genuini ministri &legitimi adjutores, non sine ratione gloriantur: Idque solum per impedimentorum remotionem, &congruam activorum &passivorum coapplicationem, quâ factâ soli Naturae negotium relinquit Philosophus, quae blando calore externo, citra festinationem adjuta, internum suscitat ignem, Elixiris sanitatem &opes procuraturi opificem, ut Asinos explodam, qui in leonis exuvijs exultantes, tumultuariam &confusam instruunt ergasteriorum suppellectilem, subterranea cuncta eruunt ex imis fodinis, &Veneris marito exponunt, somniorum experiendorum avidi, -Simul &patrimonia miscent, Arcano instantes operi &Carbonibus atris, Qui tandem exhausti damnis, fractique labore Inveniunt, atque inventum Nihil usque requirunt. Cinifloribus hisce praeteritis, si altius circa insecta lubet philosophari, habebis quod te exerceat in Apûm Monarchicâ, Formica. rum Democraticâ πολττε utriusque generis Oeconomicâ providentia: Illius in colligendis &reponendis Cera &melle: Hujus in cellis replendis, &rodendis seminibus, eâ parte quâ germinant, ne labore improbo collecta, &in hyemem recondita annona, vi caloris ingeniti in subterraneo ergastulo (quod durante brumâ calet) excitati, productione praecoci tentatâ corrumpatur, &obertâ peste, unâ cum grassante fame totum gregem deleat. Neque sicco pertransibis pede Architectonicem in fingendis ex cera favorum cellulis; Mathematicem ad exactum ἐξαγόνον. In vespeti loculis; In formiceti tabulatis varijs, &anfractuosis Maeandris, In cujus compage cubilia, horrea, Xeno dochia, cadaverum repositoria, praeter innumeras animalculorum infatigabilium dotes, functiones, operas, vidit, &satis vel admirari, vel laudare non potuit is qui in eis contemplandis longos absumpsit dies, vitam totam in supino hocce &valdè otioso negotio transactam, operae pretium ratus. Textricem ostendent Seres, Erucae omnes, Aranei, muscis insidias struentes, &tendentes retia, ad comparandam escam. Caelaturam exercent oris scalpro ligna pertundentes Cossi. Pietatem erga senes, defessos, aegros, sobolem docebunt formicae, &apes inter caetera insecta: Prolis amorem Heliocanthari Apollini sacri, qui stercoream pilulam (seminis ipsorum receptaculum) ab ortu ad occasum, Solis motum sequentes, per 28. dies versare nunquam desinunt, donec defodiendo apta sit, ad foetus productionem, post mensis lunaris spatium, quod vermi in volucrem demum abituri formationi, &exclusioni natura assignavit. Hic marem semen prolificum sine foeminae ope habere, &per se gener re posse, intercedente putrefactione idoneae materiae in commodâ matrice (etiam non animali) notato.