Latin
76
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 76
Unproofread scanNot analysed yet
Quare vix alio, nisi magnitudine dissentiunt, ut Parvula Pemphreda à poëta meritò dicatur; utpote eâ potissimum notâ à Tenthredine degenerans. De formicis alatis, Capite de Formicis loquemur. Atque hactemus de insectis aligeris gregatim viventibus dici sufficiant, reliquum dabit altior aetas, nunc de aligeris solitarijs orationem instituemus. Inter volatilia solitaria quaedam sunt Favigena, ut Sirenes, Bombyx, Bombylius: non Favigena, ut Mulca, Culex, Papilio, Tinca, Cincindela volans. Ex eorum genere quae favos sibi extruunt aligerorum, est Siren uterque ita Eustathio dictus ἐπ σημειόδου τινὰ ρωνὴν ἔχει, vel forte ut monstrum illud Neptunium ἀπὸ τῆς σειρά, quod gratissimo susurro &murmure aures quasi catenâ retinet atque demulcet, nec malè ἀπὸ τοῦ σει, quia aërem pennis diverberat &concutit. Sirenum duae sunt species, alter minor, qui totus fuscus; alter major, ex nigro varius. Hunc ad vesparum speciem Pennius refert, atque ita in shedis descripsit. Totum corpus nigrum, excepto dorso rubente a cinctura ad caudam fere, cujus extremitas nigra alas habet argenteas, quarum anteriores duplo fere majores sunt: nidificant in muris, &scrobium marginibus ac macerijs; an vero aculeum habeant nescio. Bombyx ἀποτοῦβεμβεῖν dicitur, quia nunquam nisi per gyros &ambages volare conspicitur: unde trochleam &trochum Graeci βεμβίκα appellaverunt: est animal σρηκοειδες, colore nigro, aculeatum ut Vespa, homines laetaliter pungens, stimulumque adeo fortiter infligens, ut in vulnere relinquat. Contra harum ictum pini lacrymam &tenthredonum mel pingue laudat Nicander. Hujus item animalis Parmenio meminit in Iambis, quae vindemiae tempore maturas uvas depopulatur. Aliud inter haec genus est Bombycum in Assyria proveniens, magis quàm supradictae: Nonnullae earum nidos in acutum extruunt, luto factos, vitri salisue specie, lapidi, aut alicui tali rei affixos, tam duros crassosque, ut spiculo perforari vix possint. Pariunt in ijs &vermiculos producunt candidos, membrana obuolutos nigra, seorsimque in membranâ, ceram in luto faciunt, multo pallidiorem &copiosiorem, quam apes. Aristot. &Plinius. Qui sanè in Tenthredonum, Bombyliorum &Bembycum historia parcissimi fuerunt, atque ideo obscuri: vel quia illarum natura Graecorum vulgo satis innotuit, vel potius quia ipsimet illarum satis historiam nondum tenuerunt. Bombylius, maximus favigenarum, utroque Syrene major est: nomen à murmure obtinuit, nam βομβυλιάζειν significat, murmur edere, qua item de causa Germanis Hummel vel Humlen, Anglis Humble Bec, quasi apem sonoram dixeris, nomine nimirum ab imitatione soni derivato, unde etiam (ut doctissimus Turnebus notat) Bombyces, quae longis tibijs in Bombi aemulationem imponuntur, originem appellationis duxerunt: has πονδειακοὺς ἀυλὸς vocat Pollux. Calamum quoque huic tibiarum generi idoneum Theophrastus βομβυκίαν appellat. Paucis usibus inserviunt.