Latin
77
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 77
Unproofread scanNot analysed yet
Quare virum desidem atque inutilem Graeci βομβύλιον ἄνθρωπον dixerunt: est enim plane inutilis apis; in cujus tamen laudem Antisocraticus quidam encomium magno studio ad ingenij ostentationem conscripsit. Poculum Augustioris oris ἐν τῇ πέσει βομβοῦν mag. no priscis in pretio fuit, ut scilicet non liquore tantùm cerebrum, sed &aures quoque tanto sono inebriarentur. Sub saxis apud ipsam terram faetificant, bifores nidos aedificant, quandoque trifores: in quibus mellis cujusdam pravi inchoatio reperitur; neque illud non magna (ut Albertus meminit atque Pennius vidit) quantitate; qui tantum aliquando invenit, quantum tribus complecti manibus vix potuit. Bombylij Anglorum non omnes, imo pauci, stimulo armantur, qui verò aculeati, gravissimè pungunt: mel faciunt subdulce &subaquosum. Ceras posterioribus cruribus, ut apes, affigunt: coeunt aduersis caudis, plantae interim aut arbori adhaerescentes diu in venere permanent, &inter coeundum alis applaudentes, stridulum edunt sonum, veluti Hymenaeum canerent. CAP. X. De Muscis. (Hebraicum Zebub. Arabicum Dubene, Aldubel. Illyricum Muscha. Hispanicum Mosca. Italicum Gallicum Mousche. Germanicum Fliegmuck. Flandricum Vliegh mugge. Anglicum, Flye, a volando vel fugiendo, nam utrumque significat. Scoticum Flee.