Latin
81
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 81
Unproofread scanNot analysed yet
Nascitur autem musca plerumque non statim talis, sed vermis ab initiovel ex hominibus mortuis, vel ex alijs animalibus, deinde sensim &pedes effert, &producit alas, fitque ex reptili volucris, &concipit parvum vermem, qui musca sit postea. Obtruncata vero capite musca, plurimum vivit parte reliqua corporis; imo currit, salit, &respirare etiam videtur. Imo mortua atque submersa, solis calore, vel superinfuso cinere reviviscit, &nova ei regeneratio quaedam, atque ab integro alia fit vita, ut vere persuasum sit omnibus Luciani discipulis quòd illarum quoque immortalis sit anima. Siquidem &digressa revertitur iterum, &agnoscit &suscitat corpus, muscamque &bibere, &edere, &caput oculosque detergere, proboscidem emungere, crura pedesque fricare, alas concutere &volare facit: &verificat Platonis sententiam de animae immortalitate, &de Hermotimo Clazomenio fabulam, quòd saepe cum reliquisset eum anima, per se ipsam ibat peregre, deinde reversa implebat iterum corpus &suscitabat Hermotimum. Sunt qui submersas muscas in cineribus tepidis, vel tepida farina ponunt: &per quartam horae partem inter manus halitu fovent, donec reviviscant. CAP. XI. De Muscarum differentijs. Vscarum differentiae variae sunt, quà materiam videas, quà formam. MAliae enim ex materia ipsis insita oriuntur per coitum, ut diximus: