Latin
81
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
ue aliae ex ascititia sive externa; qualis est ea, quae in fimo, pomis, quercu, fabis, napello, polenio, absinthio, terebintho, lentisco, ulmo, vite, in muscae formam convertitur. Respectu formae; quaedam bipennes, quadripennes; antennatae, exantennatae; breves, oblongae; caudis globosis, mucronatis; setosis, non setosis conspiciuntur; denique colore, forma, magnitudine, pro regionis &materiae putrescentis qualitate plurimum variant: quae utinam tam ego vidissem singula, quam in ipsis pingendis vel Apellem sudaturum novissem atque haesurum. Brevitatis autem gratia, duas tantum muscarum species conMusca Lupus, stituam. Nam vel sunt ἀλληλοράγοι omnes, vel ἑτεροραγή. Musca ἀλληλοράγος lupus dicta, magna, nigra, &μακούκιημος describitur, id est pedo: atque muscis potissimum vescitur, quarum inopiâ alia item insecta vorare perhibetur. Heterophagae dicuntur, quae rebus à sua specie diversis aluntur. Hae autem vel ex animalibus vivunt ζωοφάγοι: vel rebus ab animalium natura alienis, ut ἀζωοράγον. Prioris generis sunt muscae κρεωράγοι Carnivorae, ἱπποβόσκοι equisugae, διμαληράγοι bucularum esores, ἐιομάζον ovisuga, ἐριβόρος serpentivora, οκατοφάγος merdivora, βομβιλοράγος bombylivora. Musca carnivora. Carnivora musca est ferè omnium, si corpus respicias, maxima, capite rubente, corpore punctulis ex fusco albicantibus variegato: ventre crasso, caeruleo, pellucido, alis duabus nigris, hirta pilis, carnes avidè appetit. Solitaria plerumque volat, rarius multae simul conspiciuntur, nisi fortè in Carnario, atque macello: ubi lanij lanistas agunt, muscario muscas continuò caedentes aut abigentes, ne illarum vermibus (Hippocrates ἐυλὰς vocat) obsonia scatentia pervilescant. Proditum memoriae est (Caelio Rhodigino narrante) apud Toletum in publico macello, unam muscam albedine nivea notabilem per integrum annum comparuisse. Quam hujus generis fuisse non dubito affirmare, quum in macello tam diu fuerit conspecta. Κυνομνία, Musca canum Anglicè A dogge Flye. German. Musca canum. Hundz Fliege, Hunds Mucken. Polon. Psia mucha, ex Isidori, Euthymij &Philonis sententiâ Musca est sylvestris, catulorum auribus infesta, quam, etsi frequenter excutiant, importune tamen revolat, ac diutiùs ubi inhaeserit, erosione carnis ulcus excitat. De hac Homerus Iliad. ς. τιπτᾶν κυνομυία θεους ερίδι ξυνελαυνει; Athenaeus item eleganti cuidam scorto, ob singularem impudentiam mordacitatem atque molestiam, κυνομυίας nomen additum lib. quarto memorat. Est enim κωνομυια (utor Philonis verbis) ἔντιμον λίαν δηκτικὸν ἄναιδες καὶ ἐπιβουλον.