Latin
87
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 87
Unproofread scanNot analysed yet
Altera similis sed minor, toto corpore nigra, priore multo longior, tenuior, atque exilior: alae item argenteae, antennae priori similes, ac cauda rres longos pilos protrudens; volatus celeritudine a prima longe superatur. Est &musca tripilis toto corpore albicans, nisi quod alae quatuor maculis nigris distinctae videantur, quarum exteriores majores, interiores vero breviores; has dum quiescit semper erectas tenenet. Sex habet pedes; quatuor minores corpori affixos, duos anteriores majores, nigros, è collo fere oriundos; inter duos oculos nigros prominentes globosos, duae antennae nigrae atque breves exeunt. Corpus gracile, teres, longum, transuersum digitum: in cauda tres visuntur fetae, corpus longitudine aequantes, quas volando in veri trianguli modum expandit. Maio &Iunio mensibus, ante et post pluvias potissimum apparet: circa fluvios, paucis comitibus stipata convolat, quibuscum in itinere sape colludit. Anterioribus pedibus utitur quandoque ad palpandum, ecquid in via impedimenti sese ob ecerit; extendit enim illos corniculorum more. Talem anno 73. observavit Pennius. Sequitur quarta mirabilis structurae, alas habet duas argenteas, totum corpus nigricat, forcipatum et aquilinum; in fronte duo cornicula brevia erumpunt: quatuor illi tantum sunt pedes, sub pectore duo, graciles &breves, paulò inferius reliqui robustiores. Ex oblonga cauda primùm duo brevissimi pili exeunt, atque sub his tertius multò longior: in extremo tuberosus oritur. Semel tantùm se hanc muscam circa Hinningham, olim Comitis Oxoniensis castrum vidisse memorat Pennius. Vltima toto corpore &caudâ nigra est. Corpus habet oblongum, alas duas corpore nonnihil breviores, pedes ex croceo flavescentes, caudam longitudine reliquum corpus aequantem, nisi semel in Cantio circa G reenhive visa perhibetur à Pennio. Quadripilis musca corpore Tripilem primam repraesentat, sed magis versus caudam protuberat: pedes item nigri, ut antennae; alae item procerae, quarum externae, internis triplo majores, circa medium nigra maculâ distinctae. Quatuor e cauda pilos emittit. Huc etiam spectat muscae Mullei, Pavones, &Libellae dictae: quas Graeci à piscis cognominis similitudine ζαι. leus Angli adders boultes, dragon flies, &mater butterflies appellant: quasi papiliones aquaticas dicas, quoniam in terris rariùs, juxtà aquas, fluvios et stagna crebriùs versantur. Itali Cevettoni, Hollandi Romdoubt nominant: corporis formâ parum aut nihil discrepant, sed tantum coloribus. Corpora enim habent duas nonnullae uncias oblonga, &teretia tubarum instar: quae in tres praecipuè partes dividuntur, caput, pectus, &reliquum corpus, quod caudae vicem supplet. Caput cum oculis magnis emissitijs, ejusdem cum reliquo corpore coloris, collo est affixum brevissimo; cui priores duo pedes adhaerent, reliquis pectori annexis. Pedes item posteriores longissimi sunt, sese me lius erigant atque sustentent. Omnibus bifurcae caudae, quibus aversis coeunt, ac in coitu diutissimè haerent.