Latin
88
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 88
Unproofread scanNot analysed yet
Maxima rusticorum pars has muscas ex majoris junciaquatici putrescentibus vermibus oriri autumant: quod ut verum esse concederem, coitum tamen non tollit, &Vermium ex seipsis depositionem; ut hoc modo &medio aeternùm crescentes, sobolem propagarent. Tardè admodum volant minores, majores celerrimè, aestate concalescente solum conspicuae. Harum tres tantum species notavimus, maximas, medioxumas, &minimas. Libellas maximas Angli quidam Brises appellant, Cujus generis octo tantum vidimus. Primam virescentem; maculae item in collo summisque lateribus ex fusco virides ornabant, alae argenteae, veloces &motu impetum permagnum facientes. Septem illi nigrae lineae transversim in dorso erant protractae; muscis exilioribus inter volandum vescitur, hirundinum more. Secunda huic est similis, sed obscuro magis colore.