Latin
92.1 to 92.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 92.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta, quae omnium minima, caudam longam habet exilem, caput magnum, oculos caeruleos prominentes, duabus antennulis praemunitos; corpus oblongum tenue, subtus virens, supra nigricans; in dorso duas lineas virentes à capite ad alarum exortum protractas habet; caudam quinque juncturis colligatam, in cujus extremitate annulus subcaeruleus. Ex harum numero una est, quae quasdam ex majoribus citissimè interficit. Corpore gracili &griseo, alis item parilibus; nam ne vestigium quidem foraminis ullius apparet, per quod intrare possit. Pomo ipso ac seminibus vescitur. Hanc muscam Guilielmus Bruerus vir doctissimus, et rerum naturalium indagator acerrimus, ad Pennium misit. Reperiuntur item subindè in novellis faeniculi folijs muscae minutissimae, &prae corporis exilitate vix aliquando spectabiles; celerrimè currunt &volant, ut meritò mirari liceat, quo pacto in tantillis corporibus pedes atque alae à natura figi possint. Aquaticae muscae Graecis ἐλιον dictae sive lacustres, illa sunt quae rebus aquis innatantibus cibantur, et super aquas potissimum degunt ut Phryganides, Macedonica, Tigurina, Aeschna, lutea, fusca, &c. Phryganides ex Phryganio vermiculo (quem Angli Cados Worme appellant) in aquis degente, &mense Augusto ad superficiem aquarum ascendente exit; quaternis alis, colore fusco, corpore oblongo, duas antennas breves habens, caudam verò bifurcatam, vel duas setas e cauda exeuntes. Varia hujus muscae est forma, quia phryganiorum ipsorum tanta varietas. Apud Macedonas circa fluvium Astraeum, qui inter Berocam et Thessalonicen medius fluit, volitat muscarum genus, quae non ubique reperiuntur, nec ad aliarum muscarum similitudinem quicquam accedunt, nec Apum Vesparumue aut crabronum faciem gerunt: harum tamen cujusque aliquid referunt: nam magnitudine crabrones; colore vespas; bombitatione apes, audaciâ, reliquas muscas repraesentant, ἰππίους indigenae vocant; Equiseles Latini; per summas aquas volitantes piscibus in escam cedunt. Musca aquatilis aestiva major, frequens circa Tigurinum conspicitur mense Maio (vulgo tes glafft vocant) quam à generoso nominatam acepimus, &à Tigurinis describi optamus.