Latin
92.5 to 92.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 92.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Aeschnae, muscae sunt aquaticae colore cinereo, alis quatuor, sex pedibus, juxta caudam multos quasi exiguos pilos lanuginosos habentes. Musca aquatilis lutea, ex fusco lutescit, alas habet longas, in scapulis semper inter volandum erectas. Oculi illi magni prominentes, cauda longa articulata, cujus in extremitate duo pili longi exeunt, juxta flumina &paludes semper versatur, rariùs alibi, praesertim à pluvijs. Fusca alia est quatuor alis longis, longisque cruribus, corpore articulato; duas longas antennas in fronte gerit, paruum caput, oculos prominentes &nigricantes. Alae fuscae, sed dilutae magis quam reliquum corpus. In syluis iuxta paludes &stagnantes aquas ferè semper reperitur. Denique inter rariores muscas, illam Cardani referam à semetipso descriptam his verbis: Animal (inquit) habeo, scarabeo simile, quod non faetet, molle, celerrimum omnium quae noverim annulosorum: colore est fuluo obscuro, non nigro, sex pedibus, duabus alis perbrevibus atque tenuibus, quae caudam minime tegunt; caudam habet ejusdem cum capite figurae &formae, ut bicipitem esse putares. Nam ut supina capitis parte os habet, duoque ibi cornicula sub mento brevia: Sic duo item alia in prona: toto aimali longiora, totidem Msectorum soc totidem quoque habet in cauda, sed his duobus, quae in capite longissima sunt, breviora; ex his tamen superiora inferioribus longiora sunt &crassiora. Quam sane bestiolam non vulgarem, utinam cum Cardano vidissem, ut hic descriptioniiconem adjecissem. Musca item alia est aquatica, quam Tipalum, Macropedium, Pedonem, &Gruinam a pedum longitudine appellant. Ideo Anglicè Crane flye dicitur.