Latin
94.1 to 94.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 94.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
victum diligentiùs quaerunt. Hoc praeterea animadvertendum est, pluvia vel tempestate appropinquante, muscas ex supremo aëre ad infimum descendere. &quasi in superficie terrae volare. Quinetiam si in aromatis frequentes appareant, pluviae imminentis signum exhibent. Si vero ubique multae fuerint &numerosae, atque ita diu duraverint (ex Alexandri Benedicti &Ioannis Damasceni testimonio) pestem praedicunt, quippe quòd totum ex parva putredine ortum, habuisse haud poterant. Variè item in Insomnijs per muscas ludit natura, si Apomasaris apotelesmatis fides habenda. Nam Indi, Persae &Aegytij, muscas in somno apparentes hostilem nuntium vel morbum significare docuerunt. Si Regi vel exercitus duci plurimae muscae inter dormiendum, quocunque istae loco affuisse videbantur, eodem in solicitudinem incidet, atque maerorem ob caesum militem, aciem deletam, &victoriam amissam. Si pauper vel plebeius idem somniaverit, in morbum incidet acutum &fere laetalem. Siquis muscas os naresve suas ingredi putaverit per quietem, cum aerumna &dolore ruinam ab hostibus imminentem expectabit? Nec solum anni dierumve tempestates praedicunt, sed medicam nobis syluam adaugent, &morbos curant. Nam Galenus è Sarano, Asclepiade, Cleopatra, &alijs, medicamenta contra alopeciam exscripsit: ijsdemque nunc solis nunc mixtis usus est. Sic enim in libro Cleopatrae de ornatu scribitur: R. muscarum capita. g. V. contere et affrica capiti alopeciâ laboranti, &certò sanabitur. Asclepiades plurima muscarum capita recens avulsa nudis partibus affricuit in alopecia, praesertim exulcerata. Confert enim (inquit) muscarum sanguis partibus ex nitrosis medicamentis exulceratis, vel alias erosis. Soranus cyathum unum integrarum muscarum ad extremam siccitatem torrefactarum cum alcyonio, sulphure vivo, felle suillo ac alijs, ad alopecias commiscuit. Quidam ijs pilos ursinos, calami atque filicis radicem, &castanearum corticem adjungunt; eoque medicamento non solum alopeciam, sed quodcunque pilorum defluvium, &ex quacunque causâ, raritatem emendant, loco affecto prius ad ruborem usque folijs ficulneis perfricato. Alij sanguinem è capitibus muscarum fluentem solum adhibent: quidam per decem dies cinerem earum applicant, cum chartae vel nucum cineribus, ita ut tertia pars sit muscarum cinis.