Latin
94.5 to 94.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 94.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alij lacte mulierum vel cum brassica muscarum cinerem subigunt, quidam cum melle tantum. Plinius. Eodem modo Haly &Marcellus capita muscarum comburunt; ac pro linimento miscent cum melle. Brassavolus, in lib. de morbo Gallico, sanguine &cinere muscarum utitur ad alopecias. Ad palpebras gignendas hujusmodi medicamentum Plinius praescribit. R. Muscarum simique murini cinerem aequis portionibus permixtum, ut efficiatur dimidium pondus denarii, additis duabus sextis denarij e stibi, ut omnia oesypo illinantur. Quidam ad vitiligines muscas illini iubent cum radice lapathi: neo defuisse memorat Plinius, qui eandem ob causam unam &viginti muscas rufas emortuas in potu darent, infirmioribus verò pauciores. Muscas in varijs oculorum morbis non Haly tantum, Galenus, Plinius atque Archigenes, sed necterici etiam laudarunt, praesertim verò in suffusione, lippitudine, distorsione, &crithis palpebrarum. Ex muscis vulgaribus aquâ per balneum destillatâ, si oculi vesperi intus uitus laventur: maculis &prorygijs quatuor hebdomadarum spacio liberantur. Capilli si ea saepius madenant, in immensum crescunt. Vas autem autumno sepeliendum, &materia sub hyeme destillanda.