Latin
95.4 to 95.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 95.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad equi genitale prolapsum urinario meatui muscam imponito. Pelagome. Nec modo hominum jumentorumque saluti auxilio sunt, sed etiam in multorum animalium cibum creatae videntur. Nam araneorum quaedam genera muscas venantur, iisdemque vescuntur. Hirundines muscis, &fere solis vescuntur, adeò ut solùm propter hirundines muscae factae putentur: &sane absque ijs esset, vix viverent hirundines; eaque ratio est cur ipsas serena tempestate in sublimi; pluviosa vero in infima aeris parte venentur. Himantopodi quoque avi, eas praecipuum pabulum praebere narrat Plinius Est &anatis species major, quae Tigurinis Muggent vocatur (quasi anatem muscariam dixeris) magnitudine &figurâ domesticam referens, quae muscas supra aquam volantes citò rapit, et pro cibo utitur. Chamaeleon, quem multi solo aëre cibari falsò scripserunt, muscis vescitur, quas linguâ sex uncias longâ velocissimè quasi vibrando exerta subitò ferit, attrahitque °lutit, ut ipsi proprijs oculis anBO 1571. animadvertimus. Motacillae (ni fallor) omnes muscis vivunt, sed praecipuè illa circa caudam albicans. Germanicè todten uogel, quidam meliùs muggensticher appellant, id est, μυιράγον, sive muscivorum, solis enim muscis vescitur, ut Bellonius scribit. Zygainae majores muscis item vescuntur. quas inter volandum hirundinum more capiunt, nunquam frustratae, ut saepius magna cum voluptate conspeximus. Carnivorarum muscarum vermes, Angli Magots vocant, &gentles, mirum in modum piscibus arrident: his hamis affixis ad capturam rochae, percae, Cypriani, aliorumque piscium (praecipuè si in melle serventur) piscatores non frustra utuntur.