Latin
96.1 to 96.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 96.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Truttae humipetâ musca (Anglicè the gaypath flye) &musca stercoraria imprimis alliciuntur, quare piscatores singulas aut binas hamo affigere solent, &lusoria, vel potius fraudulenta lineae retractione truttas avidiùs invitare, ut escâ affatim deglutitâ certius pendeant. Alij hamos his muscis onerant quantum possunt, ac in fluminis fundo demergunt, praesertim ubi grandiores truttas versari in compertis habent, quae escam humi delatam lubentiùs appetunt, avidiusque ad jacturam usque animae devorant; ut à Gulielmo Bruero accepimus. Musca ex Phryganio orta idem facit (quam Angli Cados flyc appellant) uti etiam quae stercori humano solens insidet. Verùm alia alio mense grata est; id quod piscatores nostri optimè noverunt, qui in naturalium muscarum penuriâ, artificiosas substituunt, ex lana, plumis vel filo serico varijs coloribus tincto affabre factas quibus pisces fallant, atque prolectent. Videndum tamen ut à primo statim morsu retrahas lineam, ne piscis insulsam escam respuens evadat. In Astraeo fluvio ποικιλόχροοι pisces natant, muscis indigenis supra aquas volitantibus victitantes, quos cum piscatores adeò ipsis gratos perspexerant, capere illas muscas &affigere hamis coeperunt. Verùm primo quoquo tactu colorem nativum perdunt, &pennae decidunt, ut piscaturae inutiles prorsus reddantur. Quamobrem artificiosis muscis ad illarum similitudinem &colorem fabrefactis, nisi nos Aelianus fallit) utuntur. Lanae item purpureae, &versicolori, in muscae formam compactae gallinaceas duas cerei coloris pennulas adjungunt, atque ita naturalem illam muscam graphicè referunt. Ex quibus muscificam istam scientiam antiquam esse &à priscis usque temporibus ductam statuemus, utcunque audaculi jam quidam &arrogantes hamicolae sibi illam ascribant. Nec miremur piscatores &pisces muscis adeo insidiari, quum id operis Domitianus Imperator vel Caesare haud indignum putarit, qui in cubiculo ferreo stilo muscas parietibus adhaerentes, ad unam omnes, (Suetonio teste) transfixit; &ideo si quis interrogasset, Quis est intus cum Caesare. Servi responderunt: Ne musca quidem. Dei verò virtutem quàm validè animalcula ista, parum sane valida, demonstrant? Contemplare enim vel minimum muscilionem, &quomodo in tantillo corpore, pedes, alas, oculos, promuscidem aliaque membra omni filo minora concinnè adaptauit altissimus edissere. De volatu, quam sui nominis vel decuplo majorem metuit?