Latin
99.1 to 99.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 99.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ερήμιον, mirabilis musca, sive formam, sive vitae brevitatem spectemus. Nomina plura habet; ab Aeliano ἐρήμιε& ab Hesichio, μονήμερος, ab alijs ἡμερόβιος vocatur: Latini Diariam appellant; quatuor alis, totidemque pedibus movetur; quippe quod non solum vitae suae brevissimae ratione proprium id meritò habeat (inquit Philosophus) sed etiam cum quadrupes sit, volucre quoque est; una cum sole oritur, adolescit, vigescit, languescit, moritur: plures verò non videt. Sub solstitio aestivo ex folliculis quibusdam uvarum putrescentium diaria ista animalcula erumpunt. An vero folliculi isti (vel qui ceu folliculi videntur) sint chrysalides quaedam ab erucis peculiaribus, vel vermibus potiùs in aqua degentibus provenientes, non proclivè est ostendere; tacet enim illud Philosophus, ex quo haec tota fere historia petenda est. Plinius tenues membranas vocat. Aristoteles utriculos, esseque in Hippane fluvio apud Cymerium ponti Bosporum frequentes affirmant. Vitam agunt brevissimam, atque optimam; quippe naturalem diem non superant, &sub vespero, ut vitae, ita miserijs terminum imponunt. Suo interim succo animulam lustentant, neque aëri neque terrae quid debent. Hinc natalium πολικότητα conjectari licet, imò admirari atque optare. Horum insectorum Cicero primo Tusculan: meminit eaque (nisi me nomen fallit) Matthias Michoides libro secundo de Sarmatia Europaea describit, in haec verba: Scias (inquit) in fluvio Russiae &Lithuaniae, praecipuè in Boristhene &Boti, tempore aestivo ephemeras muscas multiplicari. Sunt enim vermes, &volucria alata, quaternis, interim senis alis, manè supra aquam currendo, circa meridiem juxta ripas volando sese exercent: sole verò occidente, quotquot eo die sunt natae, eodem obeunt. Quae sane descriptio ab Aristotelica historia multùm differt; primo quod sub aurora vermis est repens: deinde instante &valescente meridie, solùm volat; praeterea quod alijs sex alas concesserit praeter sententiam Aristotelis. Iulius Scaliger in suis doctissimis contra Cardanum exotericis exercitationibus Ephemerum describit hoc modo: Ad Sarcam &Bennacum Lacum frequentem vidimus vesperi muscam ἐρήμερον dictam, mane nullam conspeximus; capta, noctem tantùm vixit; quatuor oblongas gerit alas; pedes quot? nescio: sin sex habet (non enim memini) de nostro Ephemero actum est. Caput quale muscae; oculos grandissimos, promuscidem in se convolutam: ventriosum est caudam habet longissimam sectiunculis coaggestatam atque coaptatam, in extremo bifidam etiam in quibusdam trifurcatam, colore subaureo in majoribus, subfusco in minoribus illustrem. Taurini Monicttam vocant, quasi monachellam.