Latin
99.5 to 99.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 99.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Adriatici ad Meranum &Tergeste Cuzotulum; à nostratibus, Sitiuola, id est, Sagitella nominatur. Aelianus lib. 2. de animal. Cap. 4. alia insecta ephemera nobis proponit, è fece vini acescentis vitam &originem trahentia: quae aperto dolio ut in lucem suscepta sunt, eodem die vitam amittunt: nam ingredi quidem in vitam natura illis dedit, malis verò eidem annexis ceserrimè liberavit, priusquam vel propriam vel alienam calamitatem sentiant. Nisi hic Bibiones intelligat Aelianus, quid per haec insecta velit, equidem nescio: nostri quippe vinitores alia circa dolia animalcula nunquam viderunt. Scaligeri vero Ephemerum ad μακραρέρους μυίας retulissem, nisi ipse ad hanc classem relegasset. nec Pennij πιήμερον sive triduanam muscam, ob figurae similitudinem in medium proponere pigebit, ut varietate &raritate animi studiosorum expleantur. Corpore est oblongo, &papilionari: caput ei paruum, subluteum, oculi grandes, prominentes, nigri, promuscis involuta, verbasci lutei coloris, quo rorem à floribus sugit: Cornicula duo nigra, longiuscula, paulo supra oculos affixa: venter ac dorsum sublividum, extrema cauda fere lutea. Pedes quatuor tantum, quorum posteriores sublutei, priorum extemitates nigrae.