Latin
10
Thomas Trotter, Dissertatio de ebrietate 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ebrietas saepe repetita non minus sanitati corpors quam animi perniciosa est. Inter morbos ab ea originem ducentes, imprimis, apoplexia, icterus, et oscites eminent; et quae plane ostendunt nullam partem medicinae magis observantiam medicorum mereri. Igitur mihi coronam medicam ambiunti, mecum putavi, operae pretium esse, quaedam ex scriptis medicorum colligere, et pauca ex meo proprio penu addere de ebrietate ejusque effectibus in corpus humanum. In hac dissertatione nostro est in animo, ebrietatem quasi morbum tractare, et in re indaganda hanc methodum persequi statuimus. Imo, Ebrieπρota V g *imo, Ebrieta t eem definire; ado, Phaeno XXIena narrare; 3tio, Causam proximam indagare; 410, Morbos ab ea originem ducentes enumerare; et, 510, Quaedam ad prophylaxim et consilia medendi perti nentia memorare. In qua parte nosologiae methodicae hic morbus recensendus est, nobis non satis liquet; nam a delirio quod semper comitatur ad vesanias spectat; et sensu motuque voluntaria amissis, naturam comatum sibi jure vindicat. Dimissis igitur omnibus disceptationibus nosologicis, ad definitionem progredimur. GAP. CA P. I.