Latin
DEFINITIO
Thomas Trotter, Dissertatio de ebrietate 12
Unproofread scanNot analysed yet
DEFINITIO. UUM ebrietas neque quantitate spiritus assumpti definire potest, nec ab illa hilaritate animi, usum vini superveniente, satis certe dignosci queat; gratia distinctionis, necesse est, ut quidem finis inter eam atque sobrietatem constituatur. Talem terminum observamus, cum mens de rebus familiaribus vacillat et male ratiocinatur. Hoc, si verbis audacia detur, punctum temulentum vocandum est. Nam violentissimi paroxysmi ebrietatis, tantum majorem gradum hujus judicii perturbati ostendunt. Fortasse quaedam signa corporis debent etiam in charactere memorari; sed quum maximum horum, ambulatio titubans non semper adest, et cum ab motibus inaequalibus vis nervosae eadem pendent, prorsus omittimus: Ergo definitio nostra, Post vinum immodice assumptum delirium2. Hic debet praemitti, nostrum esse propositum, nil de historia naturali vel qualitatibus chemicis vini tractare, sed de ejus effectibus in corpus humanum solum difserere. CAP. 2 Cum alcohol, de quo vis inebrians omnium liquorum pendet, a sermentatione vinosa solum gignitur, haud inepte pro brevitate definitionis vocem vinum preatulimus. Non raro evenit illum vaporem (alcohol) a liquoribus spirituosis orientem operarios et bajullos in cellis versatos inebriasse. CA P. II.