Latin
QUAEDAM AD PROPHYLAXIM ET CONSILIA
Thomas Trotter, Dissertatio de ebrietate 36
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe vidimus civem olim frugalem et locupletem, nunc adversis et saevis tempestatibus fortunae, spe et divitiis orbatum, quaerentem inter rei familiaris angustias curas suas vino pellere, nec pocula veteris Massici, nec partem demere de solido die spernentem. Vidimus quoque, nec raro, hominem egregia indole, ingenio, et studio Musarum praestantem; sed cito, quantum mutatum ab illo! nunc foedum sanguine vitis, et sua ruina oppressum; se Volvitur in praeceps. —e —ut interdum de coelo stella sereno 5. Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. *OVID. Methodus hujus mali praecavendi sub provincia medicinae rarissime invenitur. Medici ergo ex parca experientia egregie erraverunt, qui hoc modo ratiocinati sunt, byGoogle sunt, corpus humanum per longum tempus stimulo vini affuetum, non sine maxime periculo eodem carere. Itaque monent illi, poculum indies et gradatim subtrahendum esse, ne corpus nimis infirmetur. Ista ratiocinatio in theoria est quidem pulchra et ornata. Sed ubi temulentum invenies, qui in vino sibimet temperabit, non plus avidissime cupiet?