Latin
QUAEDAM AD PROPHYLAXIM ET CONSILIA
Thomas Trotter, Dissertatio de ebrietate 37
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, nostro judicio, plus attentionis ad statum animi quam corporis adhibendum est. Nonne consuetudines vinolentiae saepius ab affectionibus animi quam corporis ortae? Nonne temulentus magis ad mentem hilarandam, quam ad corpus confirmandum vel roborandum, Bacchum cupit? Ex quacunque causa igitur consuetudines ebrietatis natae sunt, pro certa prophylaxi, vinum in aliqua forma omnino omittendum et negandum est. Ex recordatione hujus soliti stimuli ad animum revocandum, quaedam gratissimae voluptates et occupationes quaerendae sunt. Mutatio loci, si ex doloribus cordis vel adversis fortunae aut amoris malum increvit, plurimum proderit. Hunc castra et arma; hunc musae omnes; hunc artes elegantes; hunc rus amoenum; illum venatio et variae exercitationes suaviter occupabunt; hunc negotia magis seria non male detinebunt. Et breviter cupiditas vini iisdem modis vincenda, distantia et absentia quibus amator immitem dominam e pectore suo pellit. Si corpus fatiscit, quicquid id roborat et reficit diligentissime utendum; ut balneum frigidum, medicamenta roborantia, aquae chalybeatae, exercitatio crebra sub dio, victus athleticus, condimenta, &c. sed vinum non sine necessitate urgente propinandum.