Latin
CAPUT VIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 101
Unproofread scanNot analysed yet
Carotidis hujus truncus, Maeandri instar, situ admodum flexuoso calvariam pertransiens, Figurâ primâ Tabulae sequentis aptè repraesentatur. Si hujusmodi conformationis ratio inquiritur, facilè occurrit, in capite humano, ubi generosi affectus, &magni animorum impetus ac ardores excitantur, sanguinis in Cerebri oras appulsum debere esse liberum &expeditum, ejusque fluvium decurrere oportuit, non rivulis angustis &multifariàm divisis, qui vix molendinum agant, sed lato semper &aperto alveo qualis navem velis expansis ferat. Atque hoc quidem respectu differt homo à plerisque brutis, quibus arteria in mille surculos divisa, nè sanguinem pleniore alveo, aut citatiore, quàm par est, cursu, ad cerebrum evehat, plexus retiformes constituit, quibus nempe efficitur, ut sanguis tardè admodum, lenique &aequabili ferè stillicidio, in cerebrum illabatur.