Latin
CAPUT VIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 102
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si verum est, utì nonnulli affirmant, rete mirabile etiam in cerebro humano interdum reperiri, credo equidem hoc in ejusmodi solùm hominibus locum habere, qui exporrectâ indole, omnique animi impetu &ardore destituti, jumentis hebetioribus fortitudine &sapientiâ parùm praestant. Ad carotidis in homine structuram proximè accedit Conformatio ejus in equo; namque huic etiam posteriùs, &majori ambage quàm in aliis quadrupedibus, arteria cranium ingreditur quo superato, truncus ejus, ambitu quodam intortus, ac dein aliquantulùm depressus, ad Sellae Turcicae latus integer, usque amplo ac aperto alveo procedit: Quod equidem ità fieri oportuit, quoniam huic animali, quasi ad bellum &pericula quaevis aggredienda nato, magnanimi &feroces impetus conveniebant, adeóque opus erat, ut sanguis libero ac uberiori decursu, &(si quando occasio requirit) pleno torrente, cerebrum ascenderet: at verò sanguis licèt eodem indiviso canale cranii equini basin pertranseat, non uno tamen singulari aditu pervenire debuit ad ipsum cerebrum; quippe cujus compages in equo, longè imbecillior ac frigidior quàm in homine existens, à sanguine ἀ θρόως irruente inundari ac obrui posset: quapropter magnus arteriae fluvius per duo velut emissaria sese exonerat, totidemque distinctis cerebri locis laticem suum affundit.