Latin
CAPUT VIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 106
Unproofread scanNot analysed yet
Hujusmodi vasorum in rete mirabili inosculationibus efficitur, ut liquor atratus uni carotidi injectus, ac sursùm emissus, per truncum arteriae in opposito latere descendat, prout alibi observavimus. Retis mirabilis adumbratio quaedam rudis in Tabulae sequentis Fig. 3 exprimitur Sicut autem Carotides (de quarum munere &ascensu hactenus dictum) sanguinis tributa Cerebro destinata important; ità vertebrales Cerebello, &posticae medullae oblongatae parti, irrigandis potissimùm inserviunt: hinc quia Cerebelli conformatio in cunctis animalibus similis existit. idcirco etiam arteriae vertebrales secùs ac carotides, sine magno discrimine in quibusvis similes reperiuntur: Neque enim pro arteriarum vertebralium intra Cranium admissione, sive introitu, magno apparatu opus esse videtur; quippe cùm illae minorem sanguinis portionem importent, cúmque sanguis iste Cerebello impendendus, nullis ibidem passionum aut conceptuum perturbationibus agitari soleat; eapropter haud necesse est, ut torrenti ejus, aut remora, aut incitamentum quodvis apponi debeat.