Latin
CAPUT VIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 107
Unproofread scanNot analysed yet
Arteria vertebralis, à ramo subclavio exorta, toto per cervicem ascensu, foramina vertebrarum extuberantiis incisa pertransit, donec prope occipitis basin pervenitur; ubi eadem utrinque deflexa pérque foramen ultimum, excepto quà spinalis medulla egreditur, intra cranium admissa, per medullae oblongatae latus defertur quamprimùm autem è regione Cerebelli adducitur, ramos utrinque emittit, qui superficiem ejus obducunt, ac insuper à tergo ejus plexus haud minùs insignes quàm sunt Choroeides vulgò dicti, cum glandulis amplioribus densissime intertextis, constituunt. Sicut istae propagines succum pro spirituum animalium extillatione requisitum, ità hae sanguinem calorificum, simulque à colluvie serosa depurandum convehunt. Porrò infra Cerebellum utrique rami vertebrales ad se mutuò inclinati uniuntur, eum, utì videtur, in finem, ut si ex alterutrâ parte sanguinis affluxus praecluderetur, ex alterâ in totum Cerebelli ejusque viciniae ambitum suppeditari possit.