Latin
CAPUT IX
Thomas Willis, Cerebri anatome 115
Unproofread scanNot analysed yet
uno spirituoso &summè activo, qui omnino à Cerebro aut Cerebello profluit, &exinde in totum nervosum genus derivatus, facultates sensitivam &locomotivam iis elargitur; atque altero humore molliori, magisque oleoso &sulphureo, qui à sanguine suppeditatus, &cuilibet parti immediatè affusus, iis caloris &vegetationis author existit. Ambo hi succi inter se conveniunt, ac ubivis conjuncti, &simul maritati, habent se utì semen masculinum &foemininum invicem commista; adeoque quibusvis partibus, unà sensus &motûs, nec non vitae &vegetationis δυνάμεις impertiunt. Quare observare est, universas totius corporis partes, à quibus motus ac sensus perficiuntur, non tantùm spiritu animali turgescere, cujus influxu siquidem privantur, illicò resolutionem patiuntur; verùm &vasa quoque sanguifera admittere; quorum tributo si defraudentur, statim emarcescunt, aut sphacelo afficiuntur. Quapropter ut carnes, membranae, &ossa quaevis sanguine irrigantur, ità ope microscopii detegere licebit, minuta quorundam nervorum corpora, unà cum propriis illorum fibrillis, arteriarum &venarum capillamentis stipari; ut minimè dubitemus asserere, vasa Cerebri &Cerebelli superficiem penetrantia, iis materiam subtilem pro spirituum animalium generatione instillare; ast eorundem vasorum propagines quasdam alias medullam oblongatam obducentes, ei solummodo calorem &succum nutritium impertire: denique plexus choroeides praecipuè caloris dispensandi, atque aliquatenus serosi laticis separandi gratiâ, sub camera medullae oblongatae reconditos fuisse.