Latin
CAPUT IX
Thomas Willis, Cerebri anatome 116
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm super his, erit postea fusiùs disserendi locus, cùm de succo nutritio ac nervoso agemus, cúmque celebrem istam controversiam, sc. an nutritio fiat per sanguinem aut per nervos, expendemus: porrò alibi pleniùs dicemus, de spirituum animalium naturâ, hypostasi ac indole diversimodâ; item quid Cerebri substantia, &partium conformatio, eorum productioni contribuat. Hactenus de Pia matre &vasis sanguiferis, quae huic innitentia, ejusque protensionem secuta, totum ἐγκέφαλον irrigant, fusè disseruimus: priusquam verò hujus membranae considerationem planè dimittimus, inquirendum erit, quali motu ac sensu eadem polleat. Certè non imme ritò est, quòd acutiori hujus sensui immanes cephalalgias ascribimus; (in quibus tamen quo ritu haec menynx afficitur, non ità facilè constat.) Vulgaris opinio est, quòd acres &tetri vapores, à visceribus imi ventris, ac imprimis à ventriculo, hypochondriis, aut utero elevati, hanc membranam feriunt, adeoque eam dolore percellunt.