Latin
CAPUT IX
Thomas Willis, Cerebri anatome 118
Unproofread scanNot analysed yet
Quoad membranae hujus motum, perennem ei systolen &diastolen per se competere, prorsus negamus; utcunque in quibusdam arteriae pulsantes talem eatenùs simulent, ut vulgari huic opinioni ansam fortè aliquam praebuerint. Interea tamen existimare fas sit, hanc menyngem, eò quòd sit valde sensibilis, spasmis &motibus convulsivis obnoxiam reddi; quodque à majore ejus contractione paroxysmi epileptici, à corrugatione autem ejus minori &partiali, immanes, utì dictum est, cephalalgiae, ac insuper interdum scotomiae, vertigines, &saepe nervorum origine in consensum tractâ, membri aut visceris alicujus procul dissiti spasmi oriuntur.