Latin
CAPUT X
Thomas Willis, Cerebri anatome 119
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. Cerebri ità proprie dicti Descriptio, ejusque partium Explicatio, &Vsus. Actenus integumenta Cerebri tum ossea, tum A Amembranosa, nec non arterias &venas, tanquam hederas accrescentes, iisdemque innixas, &per universum τοῦ ἐνκεφαλε ambitum Jam proximè restat distributas, lustravimus. ut velamentis istis amotis, ipsius Cerebri, &appendicis ejus fabricam, &veram hypotyposin, unà cum partium omnium actione &usu, consideremus. Hîc autem primo intuitu haec tria occurrunt, nempe Cerebrum, Medulla oblongata, &Cerebellum: E quibus videtur quòd medulla oblongata sit Caudex communis, cui Cerebrum &Cerebellum velut Tubera adnascuntur. Quare nonnulli contendunt funem medullarem esse partem principem, Cerebrum autem &Cerebellum, appendices ejus: Attamen rem secùs habere, hinc constat, quoniam haec corpora, in spirituum animalium tum generatione tum dispensatione, prioris &nobilioris sunt usûs quàm medulla oblongata; ità nimirum, ut si spirituum effluxus è Cerebro aut Cerebello praecludatur, systema nervosum illico eclipsin patiatur; interim si hoc primariò laboret, Cerebrum aut Cerebellum haud necessariò ejus noxam luunt.