Latin
CAPUT X
Thomas Willis, Cerebri anatome 121
Unproofread scanNot analysed yet
Inter istas quae prioris generis sunt, imaginatio, memoria, &appetitus potissimùm habentur: Videtur enim quod imaginatio sit spirituum animalium undulatio quaedam, interiùs in Cerebri meditullio incepta, &exinde versus ambitum ejus undequaque expansa: è contrà memoriae actus consistit in spirituum ab exteriore cerebri ambitu versus meditullium ejus regurgitatione; Appetitus demum cietur, in quantum spiritus animales quovismodo circa Cerebri meditullium conciti, illinc exteriùs versus systema nervosum tendunt. Caeterae hujus Animae facultates, utì sensus &motus item paßiones, &instinctus merè naturales, licèt à Cerebro quadantenus dependent, tamen propriè in medulla oblongata &Cerebello aut perficiuntur, aut ab iis procedunt.