Latin
CAPUT X
Thomas Willis, Cerebri anatome 122
Unproofread scanNot analysed yet
2. In quibusvis animalibus Cerebri compages in duas partes, velut hemisphaeria ab invicem distincta, per totam ferè crassitiem, sc. usque ad corpus callosum, quod fundi loco est, dividitur; paritêrque ac in sensoriis omnibus, &plerisque aliis functionum necessariarum organis, Cerebrum quasi duplex habetur, ut contra unius lateris defectum, alterius supplemento provideatur. Porrò in homine, cui Cerebrum prae caeteris animalibus capax &lum est, utrumque hemisphaerium rursus in duos lobos, nempe anteriorem &posteriorem, subdividitur; inter quos arteriae carotidis ramus, utrinque instar rivi limitanei productus, eos veluti in binas provincias distinguit. Certè haec Cerebri humani secundaria partitio etiam in majorem ejus tutelam designari videtur; ut si forsan labes quaepiam alterum, aut utrosque priores lobos occupârit, tamen posteriores, siquidem discontinui sunt, noxae vicinae ac latiùs grassantis contagium evadant: ità Cerebrum, velut Castellum, in plures arces seu propugnacula divisum, eo munitius &expugnatu difficilius existit. 3.