Latin
CAPUT X
Thomas Willis, Cerebri anatome 125
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc plicae seu convolutiones istae, longè plures ac majores in homine sunt quàm in quovis alio animali, nempe propter va rios &multiplices facultatum superiorum actus; incertâ autem &quasi fortuitâ serie variegantur, ut functionis animalis exercitia sint libera, &mutabilia, nec ad unum determinata. Gyri isti in quadrupedibus pauciores sunt, ac in quibusdam, utì Fele, sub certa figura &diataxe reperiuntur. quare haec bruta vix alia quàm quae naturae instinctus &exigentiae suggerunt, meditantur aut reminiscuntur. In quadrupedibus minoribus, item in volucribus &piscibus, Cerebri superficies plana &aequalis, gyris &anfractibus omnino caret: quare hujusmodi animalia res pauciores, eâsque unius ferè tantùm generis, comprehendunt aut imitatione addiscunt; utpote quibus cellulae distinctae &ab invicem partitae desunt, in quibus diversae rerum species ac Ideae seorsim asserventur. 4. Quòd verò in perfectioribus animalibus, singuli anfractus è substantia duplici, sc. Corticali &Medullari, constant, ratio esse videtur, ut pars una spirituum animalium productioni, &altera illorum dispensationi &exercitio inserviat.