Latin
CAPUT X
Thomas Willis, Cerebri anatome 126
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim existimare fas est, spiritus animales omnino, aut maximâ ex parte, in corticali Cerebri substantia procreari; haec enim immediatiùs liquorem subtilem è sanguine secernit, &excipit, insuper cum sale volatile imbuens, in spiritus puros putósque exaltat. Cuivis obvium est, quod arteriae crebriore propaginum insertione Cerebri Corticem subeunt, eique laticem spirituosum instillant; cujus quod superfluum est, ductus venosi pariter subintrantes resorbent ac amandant; interim portio subtilior, hîc rude donata, in spiritus facessit. Reverâ sanguis in quantitate perexigua medullarem Cerebri substantiam irrigat; quod equidem caloris excitandi gratiâ potiùs fieri videtur quàm quòd spiritus animales istius sanguinis influxu ibidem generentur: Enimverò sal volatilis, qui instar fermenti, liquorem subtilem è sanguine extillatum spiritualizat, in Cerebri cortice, potiùs quàm in meditullio ejus, copiosus habetur; quippe pars ista, cineritio colore praedita, μόρια σπερματικα, &humorem in iis contentum, in quibus spiritus &sal volatilis plurimùm abundant, aspectu suo refert; imò &odore armeniaco (qualem utraque pariter expirant) planè imitatur.