Latin
CAPUT X
Thomas Willis, Cerebri anatome 128
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam spiritus animales, constanti sanguinis affluxu, intra corticalem Cerebri substantiam progignuntur, isti ibidem geniti, atque vehiculo aquoso potiti, statim interiùs scaturiunt, &brevi medullas anfractuum omnium &sulcos &liras oblinentes subeunt; unde mox ulteriùs provecti, per singulos cujusque medullae particulares tractus, in substantiam medullarem, quae anfractibus omnibus communis, iisque tanquam basis substernitur nempe in corpus callosum velut in campum amplissimum feruntur; ubi tanquam in coelo libero &aperto, spiritus isti recèns producti expatiantur. 5. Enimvero medullaris ista substantia, corpus callosum dicta, quae interiorem Cerebri superficiem concamerans, anfractuum omnium medullas in se excipit, propter hunc finem condita, ac ibidem disposita esse videtur; nempe ut in ea spiritus undequaque confluentes, velut in propria sua sphaera expandantur, &facultatum animalium actus exercere incipiant.