Latin
CAPUT X
Thomas Willis, Cerebri anatome 127
Unproofread scanNot analysed yet
Interim medullaris Cerebri substantia, medullae oblongatae &spinali perquam similis videtur: At verò satìs notum est, quòd hae partes medullares spirituum animalium exercitio &dispensationi, ac minimè illorum generationi, inserviunt: cujus indicium est, quòd sicubi obstructio in illis contingat, quicquid inferiùs est, spirituum influxu destitutum, eclipsin patitur; unde sequitur quòd spiritus Animales, Funem medullarem irradiantes, in eo minimè producuntur, verùm aliunde influunt; &quid ni pariter de Cerebri meditullio existimemus? Profectò hanc partem spirituum emporium, potiùs quàm officinam esse, hinc constat, quoniam animalia quae memoriâ, imaginatione, &appetitu excellunt, Cerebri medullâ ampliori instruuntur; prout observare est in homine, &quadrupedibus perfectioribus. at quae facultatibus istis parùm opus habere videntur, utì quadrupedes minores, item volucres &pisces, iis Cerebri Cortex uberior sed pars medullaris minima existit. Experimentum inter pueros familiare est, gallinae caput acu transfigere, interim ut illa, cujus Cerebri moles transadigitur, aliquamdiu vivat valeatque: Cujus ratio est, quòd ejusmodi animalibus ferè tota Cerebri compages sit merè corticalis; quare à tali noxa illata (quamdiumedulla immunis perstat) spiritus in minori copia Erieee copia generantur, ast eorum commercia ad vitam necessaria haud propterea statim interrumpuntur. Profectò Avium Cerebra, è corticali &cineritia parte ferè omnino constant; pars autem medullaris perexigua est, &solummodo nervum minorem, utrinque è Cerebri ipsius compage descendentem, refert.