Latin
CAPUT XI
Thomas Willis, Cerebri anatome 139
Unproofread scanNot analysed yet
Antiqui hanc cavernam adeò magnificerunt, ut illic statuerint spirituum animalium officinam, ubi &procreentur ipsi, &praecipua functionis animalis opera moliantur. E contrà autem, recentiores haec loca ità vili penderunt, ut eadem materiae excrementitiae, ac foras amandandae miras cloacas esse asseruerint. Profectò ista veterum opinio facilè concidit, eò quòd spiritus animales, utpote valdè subtiles &avolare apti, non tam spatia ampla &aperta, quàm meatus &porulos angustiores, quales in Cerebri substantia exarantur requirunt: nam hi spiritus (siquidem pro variis animae facultatibus, in varias series &diversos ordines componi &ε τασεσλαι oportuit, idcirco) intra peculiares velut tractus &orbitas commoveri debent. Porrò si quis Cerebri fabricam exactè considerat, &seriò perpendit, quòd hi ventriculi non ex primaria naturae intentione efformentur, at secundariò tantùm &accidentaliter de Cerebri complicatione resultent, longè aberit, ut suprema animae sedes illic figatur, ubi nobilissimo spirituum satellitio stipata, functiones suas exequi aut obire possit. Neque enim omnino constat, ex quali materia, &quo artificio spiritus ibidem progignantur nec quibus exinde emanationum viis, in reliquas Cerebri aut systematis nervosi partes deriventur.