Latin
CAPUT XI
Thomas Willis, Cerebri anatome 140
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter anatomici ferè omnes, qui citerioris seculi fuerunt, illud vilius cloacae officium interiori huic Cerebri camerae delegârunt. Cui opinioni fides nonnihil astruitur ex eo, quòd hi ventriculi in defunctis saepe aquâ repleti conspiciuntur; etiam ab illis, tum versùs infundibulum, tum in os cribriforme excretionum viae patescere videantur. Observare est quòd ubicunque sanguis in partem aliquam copiosiùs influat, eamque irriget, illic è sero superfluo, ac inter circulandum derelicto vapores aut humores aquosi progignuntur; qui ut plurimùm, aut per effluvia vaporosa foras exhalant, aut per venas, aut per vasa lymphatica in sanguinem reducuntur. Cùm verò sanguis uberi satìs influxu, cerebri non modò corticem, at etiam interiorem medullam irrigat, Restat ut latex serosus (si quando magìs in sanguine abundat, quàm ut superfluitates ejus immediatè per venas, vel per lymphaeductus, si qui adfuerint, reduci, aut à glandulis secerni queant) in specum hunc intra plicaturam cerebri excavatum dilabatur. Reverâ plures sunt instantiae, quae planè evincunt humores serosos in cerebri ventriculos passim deponi. Observationes anatomicae hominum plerisque morbis cephalicis, ac imprimis affe ctibus soporosis defunctorum, hoc ratum faciunt.