Latin
CAPUT XI
Thomas Willis, Cerebri anatome 141
Unproofread scanNot analysed yet
Quinimo opinari fas sit somnum naturalem succedere, in quantum Cerebri pori &meatus à latice aquoso, qui spiritibus pro vehiculo est, occupantur, inferciunturque. Dein quoties à crapula aut vini potu quenquam sopor profundus invadit, causam esse, quòd spatiola in medullari Cerebri substantia, spirituum motibus destinata, humore narcotico, aut aquoso nimis obstruuntur: cujus reliquiae quaedam in vapores resolutae, &à spirituum consortio detrusae, saepe in vacuum, sive inane hoc spatium, transudent. Ad hunc modum de Cerebri ventriculis, sive inani spatio intra plicaturam ejus relicto, opinari subest. At verò quoniam haec res inter Medicos cujusque aevi valdè controversa est, ejusque recta decisio, pro explicandis aliarum τοῦ ἔνκε. φάλυ partium muniis, insignis momenti esse videatur: libet hîc rationes pro, &contra hanc opinionem allatas conferre, ut ei demum sententiae, quae aut vera, aut verisimilior fuerit, calculum nostrum apponamus.