Latin
CAPUT XII
Thomas Willis, Cerebri anatome 147
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero ad trajectionis viam spectat, quâ, nempe, humores in hac glandula depositi, foras amandentur; vulgaris opinio est, eosdem per foramina ossis subjecti in palatum decidere quare in ejusmodi animalibus quibus rete mirabile adest, ejusque multae propagines hanc glandulam subeunt, plura foramina in osse subjecto excavantur: porrò si ossis cuneiformis scrobem, sive glandulae istius sellam, cranio abscissam, eximas, ejusque foraminibus, membranâ denudatis, aquam desuper affundas, illa totius ossis compagem citò pertransiens, per alia foramina, in lateribus ossis patentia, subitò extillabit.