Latin
CAPUT XII
Thomas Willis, Cerebri anatome 148
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen experimentum hoc pro sententia proposita minimè concludit: quippe foramina ista in quibusdam animalibus, ac ut plurimùm in cranio humano, omnino desunt; quibus verò adsunt, utì vitulo, imprimis observare est, quòd eadem à vasis quibusdam cavis implentur; quibus si liquor atratus per syringam injiciatur, iste, ossis compagem trajiciens, plurima alia vasa ossi subjecta, ac demum venae jugularis truncum, pervadet; quod certo indicio est, humores exinde in palatum minimè deferri: quoad vasa autem quae ossis foramina obducunt, quaeque numerosiùs eidem subjiciuntur, aut venae, aut lymphaeductus esse videntur. Atque ex his praecipuum excretionis modum, quo humores serosi in glandula pituitaria depositi foras ablegantur, conjicere licebit: nempe quòd isti ab ea, sicut ab aliis plerisque glandulis, in Sanguinis massam remandentur. In vitulo res αὐτοψίᾳ patet, nec dubium est de caeteris animalibus, quibuscunque rete mirabile adest quippe sicut rami arteriosi, ità etiam venosi, ad hanc glandulam pertingunt; qui humores non tantùm ab arteriis depositos, ast insuper à Cerebri ventriculis delapsos, absorbeant.