Latin
CAPUT XIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 153
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. Medullae oblongatae, ejusque partium quarundam Actiones &Usus explicantur. ACerebro ad Caudicem ejus, cui nempe ipsum &Cerebellum velut tubera adnascuntur, explicandum devenimus. Haec pars Medulla oblongata vulgò appellatur; sub quo nomine comprehendimus totam illam substantiam, quae à corporis callosi intima cavitate &conjunctura in capitis basi, ad occipitii foramen exporrigitur; ubi eâdem adhuc compage ulteriùs continuatâ, in medullam spinalem desinit. Medullae oblongatae superficies, licèt protuberantiis quibusdam &processibus inaequalis reddatur, gyris tamen &involutionibus, utì fit in Cerebro &Cerebello, nullis variegatur; neque substantia ejus exterior &corticalis, cineritii coloris, atque interior, medullaris &albida existit: sed tota ejus compages quodammodo medullosa est; nec tamen pura &nitida apparet, sed fibris &villis variè protensis, &diversimodè euntibus, multùm obfuscatur. Nempe fibrae ejus in variis locis diverso ritu configuratae, in his striatae ac velut radiosae, in illis directae sive in longum productae, inque aliis circulares reperiuntur.