Latin
CAPUT XII
Thomas Willis, Cerebri anatome 152
Unproofread scanNot analysed yet
Novi Foeminam illustrem, cephaleâ immani, nec non vertigine &crebris spirituum animalium deliquiis infestari solitam; quae cùm, à gravi paroxysmo, meliùs habere coepisset, primo in Cerebri fastigio motum formicantem, velut aquae irrepentis, sentiebat. dein motu isto paulatim anteriùs &deorsùm progrediente, demum aquae limpidae plures guttae è naribus extillabant: hoc symptoma illi passim obtingere solebat, ut minimè dubitaret aegrotans, quin lympha ista ab ipso Cerebro extillaverit. Possem hîc plures alias rationes proferre, quae suadere videntur Cerebri ventriculos, sive cavitatem à limbi ejus complicatura factam, esse meram humoris excrementitii cloacam; quodque humores illic congesti, per nares &palatum expurgentur: sed tempus est ut ad alia festinemus, atque à Cerebro ità propriè dicto, ad appendices ejus, sc. medullam oblongatam &Cerebellum, transeamus.